

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 18: Versus 11
Deus, gratias,etc. Quatuor sunt species tumoris: cum vel quis bonum quod habet, a se habere aestimat: aut si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut cum jactat se habere quod non habet; aut cum despectis caeteris appetit singulariter videri habere quae habet. Hac Pharisaeus peste laborabat, qui ideo non justificatus descendit, quia merita bonorum operum sibi singulariter tribuens, publicano se praetulit.